Caius Iulius Caesar:"Crudelissimus fuit!"

Lesezeit: 2 min

Hodie ante MML annorum res gravissimae Romae gerebantur: Coniuratores Gaio Iulio Caesari dictatori insidias paraverunt et eum tribus et viginti ictibus confosserunt. Nomen interfecti autem multis saeculis post memoria tenetur; de quo disputatur sermone cum Valafridus Stroh, viro doctissimo, habito.

Oliver Das Gupta. Michael Sommer adiuvante

sueddeutsche.de: Nunc, cum Caesar abhinc MML annos occisus sit, numquid ex illo rebusque ab eo gestis remanet?

Caius Iulius Caesar: "Dicendum est 'Kaisar'", dicet Wilfried 'Valahfridus' Stroh

"Dicendum est 'Kaisar'", dicet Wilfried 'Valahfridus' Stroh

(Foto: Fotomontage: sueddeutsche.de)

Valafridus Stroh: Eo quod Galliam subegit - quamquam id sui commodi causa, non rei publicae fecit - e magna parte fundamenta iecit eius quam nunc Europam vocamus, quae consensu iuris religionis linguae Latinae coniuncta est.

sueddeutsche.de: Multi Caesarem laudaverunt ut hominem in re publica ingeniosissimum. Tu negas. Quare?

Stroh: Non video quae Caesaris fuerint illa egregia et laudabilia in re publica servanda consilia. Praeclarus imperator fuit, bonus scriptor - sed idem crudelissimus, quia non dubitavit multa milia hominum in bellis trucidare, ipse non provocatus.

sueddeutsche.de: Id saltem pervelim scire: Quomodo Caesarem veteres Romani pronuntiaverunt: "Zäsar" an "Käsar"?

Stroh: Neque haec neque illa vera est pronuntiatio: dicendum est "Kaisar", sed ita ut litterae mutae K sive C non adspiretur, littera S merus sibilus sit sine susurro.

sueddeutsche.de: Caesaris de bello Gallico libri ab omnibus fere, qui Latine discunt, leguntur. Quid praeterea ex eius scriptis magistris discipulisque commendas?

Stroh: Incohavit Caesar etiam libros de bello civili, sed id opus non perfecit, quare minus legitur. Cetera opera eius omnia praeter minimas reliquias perierunt, quod valde doleo. Scripsit enim etiam de rebus grammaticis, ut De analogia, et multas orationes. Ergo si Caesar legendus est, legatur Bellum Gallicum - ego, si quid sentiam, quaeris malim pueros puellasque comoedias Terentianas cognoscere quam pugnas Caesarianas.

Auctor: Oliver Das Gupta, Michael Sommer adiuvante

Auf der nächsten Seite finden Sie das Interview in deutscher Sprache.

Zur SZ-Startseite

Lesen Sie mehr zum Thema